latinblog.org

eller websidor den galna pojkens som vill lära sig prata på svenska

2006-01-17

De musica a me nuperrime scripta

Iam novistis me musica classica valde delectari. Nunc ad conponendum aggressus sum, et parvus cantus scripsi, qui “Bagatella” (id est “nuga”) inscribitur. Violina et clavichordium computatrale canunt. Hic pulsa ut musicam audire posses: Bagatella (112 kbps, 1.58 Mb, alia fenestra aperietur). Etiam nunc in urbe mea est certamen de conpositione musicali. Nugam aderit ;-) Quid de illud censetis?

5 Comments:

  • At 1/19/2006 11:00 em, Anonymous Banjo Golly said…

    Tuam compositionem dulcem audivi et patet te compositorem ingeniosum esse. Cum autem de musica componenda nihil fere sciam, iudicium meum nihili est.

    Musica tua est generis satis antiqui, ut mihi videtur, quasi saeculo duodevicesimo composita sit. Talis musica plerumque me non iuvat. Auribus enim meis effeminata imbecillaque auditur.

    Meo animo nulla fere musica bona composita est ante adventum Ludovici van Beethoven. Praeterea musicographi omnium optimi saeculo vicesimo (et posteriore parte saeculi undevicesimi) vivebant, quorum rex est Gustavus Mahler.

    Vive valeque,

    Banjo, Anglia.

     
  • At 1/27/2006 2:10 em, Anonymous Clayton said…

    Tua compositio mihi placet. Audivi quod in antiquo modo scripta sit, quem amo. Ita, ita, quam optimum tales musicas audire in hoc barbaro saeculo!

     
  • At 1/30/2006 11:28 em, Anonymous Anonym said…

    Dulciter sonantem compositionem tuam inveni. Ille "Barocae" aetatis hanc tuam "nugam" audiens, memini.

     
  • At 2/08/2006 4:51 em, Anonymous andrea said…

    mattè scusa l'ignoranza ma...io non ci capisco niente...sob'...

     
  • At 12/10/2006 5:50 fm, Anonymous Anonym said…

    Ellesar, Gratulationes tibi ob musicam tuam offere vollo.
    Sento te dominare contrapuncti tecnicam.
    Vide quoque imagines meas in ephemeride. Sunt in otio, preme "facetiae"
    Vale!

     

Skicka en kommentar

Nexus huc ducentes:

Skapa en länk

<< Home