Nuntii Latini: "Comitia Italiae parlamentaria"
Etiam nuntii latini de comitiis italicis locuti sunt:
Comitia Italiae parlamentaria
13.04.2006, 17.21
"Septimana vergente in Italia comitia parlamentaria habita sunt. Quorum victor evasit Romano Prodi, praeses coalitionis factionum mediae et sinistrae, cum Silvio Berlusconi, princeps minister Italiae hodiernus, et fautores eius cladem acerbam acciperent.
Eventus electionum tam aequalis erat, ut discrimen suffragiorum ambabus partibus distributorum nonnisi viginti quinque milium fuerit.
Victoria tamen Romani Prodi, cum diu filo tenuissimo pependisset, die Martis vesperi officialiter confirmata est.
Prodi ipse, dum se victorem comitiorum clamat: "Hodie", inquit, "pagina vertitur. Hic est triumphus democratiae Italiae, eo magis, quod cives tanta frequentia ad urnas ierunt sententiam suam laturi."
Reijo Pitkäranta
Etiketter: Res Novae

1 Comments:
At 5/09/2006 8:18 em,
Anonym said…
Albinus Mathaeo optimo spd.
Decrevimus novam rubricam in Ephemeride creare de blogis Latinis qui in Interrete magis magisque florent. Ope fluxus RSS 5 ultimos nuntios ostendimus. Tuum inclusimus:
http://ephemeris.alcuinus.net/rsselessar.php
Si tibi displicet, statim amoveamus. Si autem a te liceat, nonnullos lectores tibi adducere possit.
Vale quam optime.
Albinus.
Skicka en kommentar
Nexus huc ducentes:
Skapa en länk
<< Home