latinblog.org

eller websidor den galna pojkens som vill lära sig prata på svenska

2006-07-31

De schola universitatis pisanae in Bruttio habita

A die vigesimo primo (21) ad vigesimum nonum (29) mensis Iulii in Bruttio, regione Italiae meridionalis quae hodie Calabria appellatur, fui, ut scholas de multis rebus audirem. Quod etiam anno ineunte ad universitatem eligendam me adiuvabit. Optimi discipuli Italiae omnis aderant, quos centum universitas pisana e milia quingenti (1500) elegerat. Optimi discipuli, magnanimi homines, carissimi amici. Eheu, pro dolor! Qui ferre vos abesse potero? Nescio, sed fieri sentio et excrucior. Nunc autem celebrare opus est: nimium lacrimarum iam effudi. Nam in iis multos inveni lingua latina doctissimi, qui in hac pagina interretiali libenter accipiam. Et nonnulli iterum Arpini vel Pisae videbo! Nominum etiam meminisse volo: Alessio Mancini (mi frater! tantum eloquentiae, sapientiae plus ;-) Marco Romani Mistretta (comes musicus) Guglielmo Mattei (barbarus nomine, latinis graecisque doctus) Marco Frison (corbifollis philosophus) Fabiola Cappa Giovanni Girardi Stefano “Cher” Chiara Bosco Filippo Costa Tommaso Mari (utopicus!) Riccardo Rea Brunella Carlomagno Dario Spirito Mario Spitale Davide Veniani Andrea Manca Attilio Zilli Lorenzo "Ruber" Stefano Carbone ... et ceteris VOBIS·GRATIAS·AGO! PS: Hic musicam a me scriptam invenire potestis, si audire vultis. PPS: Die secundo mensis Augusti ad urbem Londinium in Britanniam proficiscar. Decimo sexto redibo. Valete!

Etiketter:

13 Comments:

  • At 7/31/2006 11:19 fm, Blogger Deepak Gopi said…

    Hai Friend.
    Sorry I dont know the language.May I know what it is all about.
    Wish you good luck

     
  • At 7/31/2006 11:40 fm, Anonymous Anonym said…

    Abis!Mi hai commosso!Sei il migliore!PS nota i miei progressi:riesco a scrivere sul Blog!A fratre tuo Alessio"Kafka"Mancini!!!!!

     
  • At 7/31/2006 1:14 em, Anonymous Anonym said…

    sto ultimando il mistico trattatello sugli zarri...dimmi tu quando puoi postarlo, facciamo a settembre? ave atque vale prae-universitatis comes!

     
  • At 7/31/2006 1:15 em, Anonymous Anonym said…

    ops la firma! philippus mediolanensis!

     
  • At 7/31/2006 1:51 em, Anonymous Tommaso said…

    Sarò ben lieto di poter collaborare a questa follia classicheggiante!
    Buon viaggio - parti il giorno del mio 18°!
    Geniale l'Utopicus!

    Vale

    Tommaso

     
  • At 7/31/2006 1:57 em, Anonymous tommaso said…

    Sono un idiota, ho lasciato due volte lo stesso commento. Oppure ho crisi d'identità, se una volta ero anonimo e l'altra no. Comunque, scrivo per invitare tutti su un forum spassoso:
    latavernadellaspugna.forumfree.net
    Vi aspetto.
    Valete

     
  • At 7/31/2006 2:21 em, Anonymous marta said…

    non ci posso credere,l hai scritto davvero un blog in lati no...complimenti,è geniale.
    ma questo significa che devo credere anche a tutte le altre storie che hai raccontato settimana natural durante???
    oscula
    marta

     
  • At 7/31/2006 4:28 em, Anonymous Marcus Amestratus said…

    Ecce gratum, et optatum, blog reducit gaudia! Quomodo tibi, dilectissime Abis, gratulari possim? Musicus noster Rossini forte me adiuvat: "Che invenzione prelibata, bravo, bravo, in verità!" Itaque valde me paenitet, hos eikòtos, Urbem Aeternam (computatrumque meum) hodie relinquere: attamen post reditum a Circaeo situm hunc interretialem libenter frequentaturus sum. Valete, sodales!
    Marcus Amestratus, Romae.

     
  • At 7/31/2006 4:36 em, Anonymous EB said…

    Emanuele Berti, Lucensis cives, Scholae Normalis Pisanae vetus discipulus, in schola aestiva camiliatellensi tutor, vir litteratus, doctissimo et excellentissimo Matteo Abis, latinae linguae cultori defensorique s.d.

    In Camiliatello tibi promisi me paginam interretialem tuam quam primum visurum; ecce nunc promissa mea solvo magna cum voluptate. Maximum gaudium mihi fuit cernere latinam linguam tot doctissimos cultores etiam habere et nondum mortuam esse. Memento modo neminem insanum dici posse qui latine loqui velit.
    Vale.

     
  • At 8/15/2006 4:03 em, Anonymous Richardus Vigilans said…

    Amice mi, invenisse hanc paginam tuam est mihi voluptas magna. Legendis sententiis tuis Latine et utenda hac lingua antiqua sine dubio multa discam meliusque scribam. Fortasse te iuvabit intellegere haec mea verba pauca non venerunt ad te ab Italia propinqua sed ex respublica Mainense in America Boreali.
    Sed patiatur mihi legere plura...

     
  • At 11/27/2006 2:03 em, Anonymous Marcellus Philologus Romanus said…

    Tibi, puer, pergratulor, cum Ludistatione Altera (q.d.) relicta -Hercle!- immo quidem abiecta, multo temporis uti statueris ad situm hunc, sive acta diurna tua augenda ornandaque. Macte virtute!

     
  • At 8/26/2007 12:43 em, Anonymous Anonym said…

    Ave....ego sum Carlus...habebam quattros in latinum...sed ego sum multum bellum,altum,simpaticum et gentem amare mihi.Unum consilium per tibi:sii minum rincoglionitum,importante est vivere vitam non imparare linguam mortam...decisionem spectare tibi...vale...

     
  • At 6/01/2008 4:04 em, Anonymous Maria Guazz. said…

    Alè hai fatto 1 blog in latino!!!!!!!!!! Sapevo di dovermi aspettare 1 gesto del genere da te! Beh la Fagnano, la Dibri e la Chiappino saranno fiere di te!!! Io personalmente suppongo che tu continui a collezionare 30 su 30; spero solo che non ti stia sciupando dietro lo studio! Beh questo era solo 1 saluto! Ora vi lasco alle vostre materie umanistiche che io torno alle mie scientifiche (la fisca e l'elettomagnetismo abientale non si studiano mica da soli!!!)

     

Skicka en kommentar

Nexus huc ducentes:

Skapa en länk

<< Home