De libris “de Asterige et Obelige” in linguam latinam conversis
A Britannia, ubi nonnulla mira vidi, noctu redii. Nonis Augustis, M. Tullii Ciceronis opera petens, in maximam
tabernam librariam Foyles, ingressus sum. Signa libros de lingua latina in tabulato secundo esse ostendebant. Illuc ascendi et, prope orationes Philippicas et epistulas ad Atticum, incriptionem “Iter Gallicum” apparuit, sive opus quintum perclarae seriei francogallicae "Asterix et Obelix" inscriptae.
Karl Heinz Graf von Rothenburg, qui falsum nomen “Rubricastellanum” sibi imposuit, optime hunc et viginti unum alios convertit: multi sunt ludi verborum et sententias scriptorum antiquorum, quas scilicet in ridiculo contextu adferuntur.
“Anno A.C.N. L: tota Gallia, quae, ut vides, est divisa in partes quinque, a Romanis occupata est... Totane? Minime! Vicus quidam a Gallis invictis habitatus invasoribus resistere adhuc non desinit. Neque vita facilis legionariis Romanis, quibus sunt castra bene munita Babaorum, Aquarium, Laudanum, Parvibonumque...”
Pro Teutates! Delirant isti Romani!
Plura de Asterige legatis in Vicipaedia Latina, et libros ematis e pagina interretiali editoris.
Etiketter: Res Novae

6 Comments:
At 8/17/2006 8:50 em,
tommaso (utopicus!) said…
Nec modo Asterigis et Obeligis libri in linguam latinam conversi sunt, sed etiam nonnullae Scruguli (Zio Paperone) et eius familiae historiae, una ex quibus domi mea – misere nescio ubi occultam – est, cui nomen “Scrugulus et procella”, aut aliquid huius generis, est.
Vale.
At 8/19/2006 9:22 fm,
Anonym said…
matteeeoooo!!!!!!!!TU STAI FUORI COME 1 BALCONEEE!!!!skerzo...sn valeria dell'inghilterra..ti scrivo in italiano sperando ke mi capisci!! :-)
At 12/12/2006 9:10 em,
Cat said…
best site
At 12/12/2006 9:12 em,
Cruise said…
bests ite
At 12/12/2006 9:13 em,
Lingeries said…
best site
At 12/12/2006 9:13 em,
Lindsay Lohan said…
best site
Skicka en kommentar
Nexus huc ducentes:
Skapa en länk
<< Home