Aeroportus Heathrow in confusionem maximam demersus erat cum abhinc decem dies coniuratio aeroplanorum dirumpendorum patefacta esset.

Saturni die, 1200 aeroplana, quae 172 000 homines ferebant, pervenerunt vel abierunt,
nulla gravi mora.
Legatus aeroporti dixit: “Volata hodie ut solebant defluxerunt. Difficile fuit, sed gradatim ad consuetudinem revertimus.”
Societates aeriae novissima durissimaque rei publicae britannicae
consilia de salute in aeroportis reprehenderunt, ob
pretia laboresque auctos. Minister autem decrevit in omnibus aeroportis britannicis ea mansura esse.
Etiketter: Res Novae
0 Comments:
Skicka en kommentar
Nexus huc ducentes:
Skapa en länk
<< Home