Latin SvenskBlog.org!

eller webbplatsen galen pojkens vilken vill prata på svenska

Sunday, September 10, 2006

De M. Ciceronis in Catilinam orationibus: caput secundum

2. Brevis coniurationis historia perget
ab anno 64o ad 63um a.C.n., sive usque ad orationem primam.

(Nisi iam legisti, etiam inspice nuntium seriei primum de brevi coniurationis historia ab anno 66o ad 65um a.C.n.)

L. Sergius Catilina nobili genere natus erat, sed iam dilapsus et magno aere alieno oppressus. Ut in nuntio superiore diximus, illo tempore multi fuerunt qui rem publicam capere conerentur. Nam de Catilina nostro Sallustius ait (Bellum Catilinae 5) "Hunc [Catilinam] post dominationem L. Sullae lubido maxuma invaserat rei publicae capiundae; neque id quibus modis adsequeretur, dum sibi regnum pararet, quicquam pensi habebat."

Is ergo, insequente anno (sexagesimo quarto, 64°), coniurationem alteram machinatur: circiter Kalendas Iunias exercitum suum omnium facinorum contrahere coepit, pollicens "tabulas novas¹, proscriptionem locupletium, magistratus, sacerdotia, rapinas, alia omnia, quae bellum atque lubido victorum fert." (B.C. 21). Eodem anno, consulatum petit, sed etiam M. Cicero nomen suum profitetur. Ante comitia electorialia attamen rumores de coniuratione seruntur, ita ut, comitiis habitis, M. Cicero consul creetur.

Itaque Catilina, comitiis superatus, anno sexagesimo tertio (63°) bellum facere constituit: in Etruriam, Picenum, Apuliam nefarios exercitus instruit et socios ad seditionem sollicitat; Romae multa simul molitur: "consulibus insidias tendere, parare incendia, opportuna loca armatis hominibus obsidere; ipse cum telo esse, item alios iubere, hortari, uti semper intenti paratique essent" (B.C. 27).

Sed ea omnia Ciceroni nuntiantur, et consul ad senatum rem totam refert. Senatūs consultum ultimum deinde declaratur “darent operam consules ne quid res publica detrimenti caperet”. Sallustius explicat, “Ea potestas […] magistratui maxuma permittitur: exercitum parare, bellum gerere, coercere omnibus modis socios atque civis, domi militiaeque imperium atque iudicium summum habere” (B.C. 29). Ita fit ut, post paucos dies, consul M. Cicero, Catilinam in senatum praesentem videns, orationem illam praeclarissimam habuit “in Catilinam primam”, de qua in inseguente nuntio dicemus.


¹tabulae novae: in tabulis, Romano more, aera aliena referebantur. Ergo tabulas novas facere valebat omnia aera aliena eradere.

Labels: ,

3 Comments:

  • At 9/13/2006 10:47 PM, Anonymous Anonymous said…

    Diciasette anni che promettono bene.

     
  • At 9/29/2006 7:07 PM, Anonymous Anonymous said…

    Ma lo vuoi dire che Sallstio è abruzzese o no?A fratre tuo Alexio!

     
  • At 11/19/2006 8:40 PM, Anonymous Anonymous said…

    Tuam Latine scribendi peritiam admiratus sum. Raro enim contigit septendecim annos natum adulescentulum invenire, qui tanto studio tantoque animi ardore linguam litterasque Latinas colat. Scito tamen alios haud paucos in orbe terrarum iuvenes esse, qui eodem atque tu sermonis Latini amore flagrant; qui quidem haud ita pridem sodalitatem, cui nomen "Philia" est, condidere, qua quidem inter se, quamquam dissitos longeque alios ab aliis habitantes, coniungere possent. Qui iuvenes inter sese non modo scribunt, verum etiam Latine loquuntur. Honori nobis et gaudio fuerit, si huic sodalitati interesse aliquando volueris. Macte nova virtute esto! Si vis, scribas ad: luigimiraglia@vivariumnovum.it

    Cura, ut quam optime valeas, et conserva te nobis!

    Aloisius

     

Post a Comment

Nexus huc ducentes:

Create a Link

<< Home