Latin SvenskBlog.org!

eller webbplatsen galen pojkens vilken vill prata på svenska

Sunday, September 24, 2006

De M. Ciceronis in Catilinam orationibus: caput quartum

4. De oratione secunda in foro ad populum Romanum
Die nono (a.d. V Idus) m. Novembris, anno 63o a.C.n.

Nuntios seriei superiores legatis:
1. De brevi coniurationis historia ab anno 66o ad 65um a.C.n.
2. Ab anno 64o ad orationem primam.
3. De oratione prima in senatu habita


Prima oratione habita, noctu Catilina ad exercitum suum confugit, urbem relinquens. Insequente die, Cicero gaudio triumphat: sceleris socii describet, accusat atque irridet, se ducem togatum esse ostendit, Pompeo, qui praedones in Asia paulo ante vicerat, similem.

Exordium orationis vero splendidum est. Iterum consul cavet ne coniurationem dicat: potius eam (et Catilinam) ita appellat (II, 1): furentem audacia, scelus, pestem, pernicies a monstro illo atque prodigio. Ut in superiore nuntio scripsi, ita fit ut Cicero ex Catilina significationem totam historiae et romanae societatis surripiat.
Mirum in modum etiam praepositiones ex et ab disseminantur (II, 1-2): eiecimus, emisimus, egredientem, abiit, excessit, evasit, erupit, ex urbe depulsus, evomuerit, extulit, egressus est, extorsimus.


Forum Romanum hodie.

Deinde de sociis loquitur. Eos metuendos esse negat: nihil sunt, et maximo aere alieno oppressi. Homines in sex genera distribuit (II, 18-23):
1. Locupletes qui debitum persolvere possent parvam partem fortunae suae vendendo.
2. Qui premuntur aere alieno, dominationem exspectant … honores consequi posse arbitrantur.
3. Socii sullani qui divitias omnes a dictatore datas iam dissipaverunt.
4. Qui in vetere aere alieno vacillant.
5. Omnes facinorosi (parricidae, sicarii etc.)
6. Genus proprium Catilinae … [quorum] omnis industria vitae et vigilandi labor in antelucanis cenis expromitur.

Postremum, optimus orator mirissimam imaginem pingit ducis togati. Dux et imperator sunt signa belli. Toga signum pacis. Attamen Cicero de se ipso dicit (II, 28): bellum intestinum ac domesticum post hominum memoriam crudelissimum et maximum me uno togato duce et imperatore sedetur.

Cicero se Pompeo similem esse dicit, fortasse ut res publica cum illo dominare possit. Primus potestate "togata", militari imperio alter. Vide etiam epistulam ad familiares V, 7 et versum praeclarissimum carminis de consulatu suo:

Cedant arma togae, concedat laurea laudi!

Labels: ,

3 Comments:

  • At 9/28/2006 4:03 PM, Anonymous Anonymous said…

    tesoro tu stai tanto male.moriturae sumus

     
  • At 10/03/2006 3:16 PM, Blogger David said…

    hoc in nuntio perparua menda est; uidelicet, "Primus protestate 'togata', militari imperio alter." uerbum "protestate" uerbo enim "potestate" mutandum est.

    cura ut ualeas
    David (bellum paxque)

     
  • At 10/04/2006 8:55 PM, Anonymous Anonymous said…

    Heuax! optime quidem fecisti hoc blogum qui condidisti!
    Euge! Perge in propositum tuum!

    Aue atque uale! :)

     

Post a Comment

Nexus huc ducentes:

Create a Link

<< Home