De M. Tullii Ciceronis in Catilinam orationibus
Series de orationibus ad hanc paginam adfutura
His diebus, cum plura de lingua historiaque Ciceronis, maximi oratoris latinitatis, discere voluissem, eius Orationes in Catilinam perlegi. Et vidi eas orationes rectissime pro margaritis omnium litterarum latinarum habendas. Ita nam mihi placuerunt ut nuntiorum seriem de illis me confecturum statuisse.
Quid autem tanta dico? Diutius morari non possum! Statim initium narrandi sumamus!
1. Brevis coniurationis (coniurationum?) historia
ab anno 66o ad 65um a.C.n.
Antequam ad verba ipsa Ciceronis accedere possimus, historiam brevem coniurationis, vel duarum coniurationum, exponere opus esse videbatur.
Anno sexagesimo tertio (63) a.C.n., C. Hybrida et M. Cicerone (ipso!) consulibus, res publica romana in maximo periculo versatur. Iam aliquot annos dominationis certamen inter factiones popularium et optimatium magis magisque acre fit, cum nonnulli homines summam in re publica fortunam, divitiam, potestatem, honorem dignitatemque, legitimis vel illegitimis rationibus, capere conentur.
Nam anno sexagesimo sexto (66) consules designati P. Cornelius Sulla et P. Autronius Paetus, populares, de ambitu damnantur, qua de causa consulatu depelluntur et in eorum locum L. Manlius Torquatus et L. Aurelius Cotta, optimates, succedunt. Itaque populares, in quorum numero etiam clarissimi C. Iulius Caesar, M. Licinius Crassus et L. Sergius Catilina fuisse arbitrantur, de consulibus optimatibus interficendis Kalendis Ianuariis anni 65i moliuntur. Sed haec “coniuratio prima”, ignotam ob causam, male evenit et consules incolumes evadunt.
Hodie satis, in insequente nuntio plura legetis! Valete!
Quid autem tanta dico? Diutius morari non possum! Statim initium narrandi sumamus!
1. Brevis coniurationis (coniurationum?) historia
ab anno 66o ad 65um a.C.n.
Anno sexagesimo tertio (63) a.C.n., C. Hybrida et M. Cicerone (ipso!) consulibus, res publica romana in maximo periculo versatur. Iam aliquot annos dominationis certamen inter factiones popularium et optimatium magis magisque acre fit, cum nonnulli homines summam in re publica fortunam, divitiam, potestatem, honorem dignitatemque, legitimis vel illegitimis rationibus, capere conentur.
Nam anno sexagesimo sexto (66) consules designati P. Cornelius Sulla et P. Autronius Paetus, populares, de ambitu damnantur, qua de causa consulatu depelluntur et in eorum locum L. Manlius Torquatus et L. Aurelius Cotta, optimates, succedunt. Itaque populares, in quorum numero etiam clarissimi C. Iulius Caesar, M. Licinius Crassus et L. Sergius Catilina fuisse arbitrantur, de consulibus optimatibus interficendis Kalendis Ianuariis anni 65i moliuntur. Sed haec “coniuratio prima”, ignotam ob causam, male evenit et consules incolumes evadunt.
Hodie satis, in insequente nuntio plura legetis! Valete!
Labels: Antiquitas Latina, Cicero in Catilinam
3 Comments:
At 9/12/2006 3:53 AM,
SuSPyRia said…
Bellissimo, un blog in latino. Il mio sogno! Perchè non scrivere di vita quotidiana ex novo anzichè riportare i classici? E' solo una domanda da parte di una latinista latinofila che da grande vuole scrivere un libro di versioni moderne.
Oscula.
At 9/28/2006 11:53 PM,
AnnaBella said…
rideo ex animo.commentari vitae vestrae magnam laudem tribuendam est!
At 3/06/2007 7:01 PM,
Anonymous said…
http://www.forestry.utoronto.ca/britain/papers/Liora_paper.htm
Post a Comment
Nexus huc ducentes:
Create a Link
<< Home