Latin SvenskBlog.org!

eller websidor den galna pojkens som vill lära sig prata på svenska

2006-10-07

De M. Ciceronis in Catilinam orationibus: caput quintum

5. De oratione tertia in foro ad populum Romanum Die tertio (a.d. III Nonas) m. Decembris, anno 63o a.C.n. Nuntios seriei superiores legatis: 1. De brevi coniurationis historia ab anno 66o ad 65um a.C.n. 2. Ab anno 64o ad orationem primam 3. De oratione prima in senatu habita 4. De oratione secunda in foro ad populum Romanum In oratione tertia, Cicero praecipue suum consulatum divinitus Romae oblatum et se (iterum!) Pompeo Magno similem esse dicit. Quod ad consulatum attinet, dictitantur in exordio verba salutis (III, 1-4): conservatam, conservamur, salutis, servamur, servavit, salvi esse, saluti vestrae. In capite vigesimo et vigesimo primo (III, 20-21) Consul audaciter superstitione et religione populi abutitur: Illud vero nonne ita praesens est, ut nutu Iovis optimi maximi factum esse videatur, ut, cum hodierno die mane per forum meo iussu et coniurati et eorum indices in aedem Concordiae ducerentur, eo ipso tempore signum statueretur? In longissima peroratione (III, 23-29) iterum se “ducem togatum” dicit (vide etiam nuntium quartum seriei et Cat. III, 23: sine exercitu, sine dimicatione togati me uno togato duce et imperatore vicistis). Postremum, dictitat tamquam Pompeo fines imperii dilataret, sic se imperii domicilium servasse (III, 26): in hac re publica duos civis extitisse quorum alter finis vestri imperii non terrae, sed caeli regionibus terminaret, alter eiusdem imperii domicilium sedesque servaret. Doctor Lidia Storani Mazzolani scripsit: “Consul aliquando superbia insanit. Non solum cum praeclarissimis heroibus antiquis, qui quasi astra Romani firmamenti habebantur, se comparat, sed cum Romolo ipso! Hic urbem condidit, quasi pagum, alter servavit cum caput totius mundi facta esset."
O fortunatam natam me consule Romam! (Cic. De consulatu suo, frag. 7)

Etiketter: ,

2 Comments:

  • At 10/23/2006 2:15 PM, Anonymous Pseudolo said…

    Laus tibi de lepido blogo.
    Valeas

     
  • At 12/30/2006 10:38 PM, Anonymous Anonym said…

    Optime collega!!
    Ea quae scribis semper mirabilissimae sunt (et certe erunt)!
    Profecturus sum ad Oculumpulchrum arbitrandi causa cum compluribus collegis regionis meae...certamen aliquantum difficile, ut dicitur...enim UNDER16/ECC sunt.
    Tibi et Matteo Peruzzui salutem dico atque...BUON 2007!!!!!!Alberto de Regio Lepidi

     

Skicka en kommentar

Nexus huc ducentes:

Skapa en länk

<< Home