Latin SvenskBlog.org!

eller webbplatsen galen pojkens vilken vill prata på svenska

Tuesday, January 02, 2007

De M. Ciceronis in Catilinam orationibus: caput sextum et ultimum

6. De oratione quarta in senatu
Die quinto (Nonis) m. Decembris, anno 63o a.C.n.

Nuntios seriei omnes:
1. De brevi coniurationis historia ab anno 66o ad 65um a.C.n.
2. Ab anno 64o ad orationem primam
3. De oratione prima in senatu habita
4. De oratione secunda in foro ad populum Romanum
5. De oratione tertia in foro ad populum Romanum
6. (Quem legetis) De oratione quarta in senatu

Nunc coniuratio probata patet, poenam tantum statuere oportet. Cicero consul, quamvis supplicium capitale malit, ait se 'tamquam integrum' iudicium senatorum effecturum: "Sed ego institui referre ad vos, patres conscripti, tamquam integrum, et de facto quid iudicetis, et de poena quid censeatis" (IV, 6).

In exordio iterum consulatum suum celebrat, quod, primus togatus, res publicam servavit (IV, 1).

Quod ad poenam attinem, declarat legitimum esse rei publicae hostes sin provocatione ad populum capite damnare, et quod iam maiores fecerunt, et quod lex Sempronia de civibus constituta est; qui, autem, "rei publicae sit hostis eum civem esse nullo modo posse" (IV, 10)

Denique concordiam ordinum laudat (IV, 15-18) et memoriam consulatus sui postulat. (IV, 23)


Quam si coniunctionem [equitum et senatorum], in consulatu confirmatam meo, perpetuam in re publica tenuerimus, confirmo vobis nullum posthac malum civile ac domesticum ad ullam rei publicae partem esse venturum
(Cic. in Catilinam, IV, 15)

Labels: ,

0 Comments:

Post a Comment

Nexus huc ducentes:

Create a Link

<< Home