De M. Ciceronis in Catilinam orationibus: caput sextum et ultimum
Etiketter: Antiquitas Latina, Cicero in Catilinam
eller websidor den galna pojkens som vill lära sig prata på svenska
Etiketter: Antiquitas Latina, Cicero in Catilinam
Etiketter: Antiquitas Latina, Cicero in Catilinam
Forum Romanum hodie.
Deinde de sociis loquitur. Eos metuendos esse negat: nihil sunt, et maximo aere alieno oppressi. Homines in sex genera distribuit (II, 18-23):
1. Locupletes qui debitum persolvere possent parvam partem fortunae suae vendendo.
2. Qui premuntur aere alieno, dominationem exspectant … honores consequi posse arbitrantur.
3. Socii sullani qui divitias omnes a dictatore datas iam dissipaverunt.
4. Qui in vetere aere alieno vacillant.
5. Omnes facinorosi (parricidae, sicarii etc.)
6. Genus proprium Catilinae … [quorum] omnis industria vitae et vigilandi labor in antelucanis cenis expromitur.
Postremum, optimus orator mirissimam imaginem pingit ducis togati. Dux et imperator sunt signa belli. Toga signum pacis. Attamen Cicero de se ipso dicit (II, 28): bellum intestinum ac domesticum post hominum memoriam crudelissimum et maximum me uno togato duce et imperatore sedetur.
Cicero se Pompeo similem esse dicit, fortasse ut res publica cum illo dominare possit. Primus potestate "togata", militari imperio alter. Vide etiam epistulam ad familiares V, 7 et versum praeclarissimum carminis de consulatu suo:
Etiketter: Antiquitas Latina, Cicero in Catilinam
Etiketter: Antiquitas Latina, Cicero in Catilinam
Itaque Catilina, comitiis superatus, anno sexagesimo tertio (63°) bellum facere constituit: in Etruriam, Picenum, Apuliam nefarios exercitus instruit et socios ad seditionem sollicitat; Romae multa simul molitur: "consulibus insidias tendere, parare incendia, opportuna loca armatis hominibus obsidere; ipse cum telo esse, item alios iubere, hortari, uti semper intenti paratique essent" (B.C. 27).
Sed ea omnia Ciceroni nuntiantur, et consul ad senatum rem totam refert. Senatūs consultum ultimum deinde declaratur “darent operam consules ne quid res publica detrimenti caperet”. Sallustius explicat, “Ea potestas […] magistratui maxuma permittitur: exercitum parare, bellum gerere, coercere omnibus modis socios atque civis, domi militiaeque imperium atque iudicium summum habere” (B.C. 29). Ita fit ut, post paucos dies, consul M. Cicero, Catilinam in senatum praesentem videns, orationem illam praeclarissimam habuit “in Catilinam primam”, de qua in inseguente nuntio dicemus.
¹tabulae novae: in tabulis, Romano more, aera aliena referebantur. Ergo tabulas novas facere valebat omnia aera aliena eradere.
Etiketter: Antiquitas Latina, Cicero in Catilinam
Etiketter: Antiquitas Latina, Cicero in Catilinam
“Statim allatae sunt amphorae vitreae diligenter gypsatae, quarum in cervicibus pittacia erant affixa cum hoc titulo: FALERNVM OPIMIANVM ANNORVM CENTVM. Dum titulos perlegimus, complosit Trimalchio manus et: «Eheu, inquit, ergo diutius vivit vinum quam homuncio. Quare tangomenas faciamus. Vita vinum est. Verum Opimianum praesto. Heri non tam bonum posui, et multo honestiores cenabant.»"
[...]
“Tum Trimalchio:«Amici, inquit, hodie servus meus barbatoriam fecit, homo praefiscini frugi et micarius. Itaque tangomenas faciamus et usque in lucem cenemus.»“
Thesauri verborum duo mihi sunt, quorum primus dicit tangomenas facere idem valere ac multissimum vini vel cervisiae bibere ita ut quis ebrium faciatur. Alter autem incertior est, modo comissari, helluari vertens. In clarissimo thesauro a doctoribus Lewis et Short confecto vocabulum hoc omnino deest.
Nos ipsi ergo verbum arcanum intellegere conemur!
Significatio bibendi primae sententiae vero aptissima videtur: vinum diutius vivit quam homunculus. Nunc est bibendum: vita vinum est.
Prima specie, secundae quoque apta videretur, sed rogo cur Petronius verbum cenare illic scripserit. Qui cenat certe bibit quoque, cur verbum dictitatumst? Nonne bibamus et edamus melius fuerit quam bibere et cenare?
Fortasse, respondes, scriptor significationem ebrium facendi dictitare ac augere voluit. Verisimile est.
Sententias vestras ad forum Textkit mittatis!
Gratias nos agimus amico Lucio nostro qui res de lingua latina mirissimas semper invenit!Etiketter: Antiquitas Latina
A.d. VI Non. Aug. anno ducentesimo decimo sexto (216) a.C.n., praeclara pugna fuit inter Romanos et Carthaginienses apud Kannas.
Carthaginiensium dux, invictus Hannibal, qui tam timendus Romae erat ut matres ad filios terrendos dicere solerent: “Hannibal ad portas!”, iam Romanos vicerat paululo ante apud Trasumenum lacum; nuntium huius cladis tam ingentem terrorem infudit in populo, ut patres per aliquot dies consultaverint quonam duce aut quibus copiis resistere victoribus Poenis¹ possent. Decretum est ut ipse consul L. Aemilius Paulus exercitum duceret contra Hannibalem.
Primum commissa est pugna levibus armis; deinde equitum pugna, quae attamen insolitissima evenit, ob angustiam spatii, adeo ut vir virum amplexus detraheret equo, sic Livius ait (in ab urbe condita libro XXII, 47). Tandem Romani equites pulsi terga vertunt; sub equestris finem certaminis coorta est peditum pugna, et Afri, cuneo facto in medium Romanae aciei, circumdederunt illorum alas; mox cornua estendendo clauserunt et ab tergo hostes. Fertur consul Aemilius Paulus Cn. Lentulo tribuno militum, qui ei equum obtulerat ut fuga salutem peteret respondisse: “Me in hac strage militum meorum patere exspirare, ne accusator collegae exsistam ut alieno crimine innocentiam meam protegam” (ibidem, XXII, 49). Quadraginta quinque milia quingenti pedites, duo milia septingenti equites caesi dicuntur.
“Haec est pugna Cannensis, Alliensi cladi nobilitate par, ceterum ut illis quae post pugnam accidere levior, quia ab hoste est cessatum, sic strage exercitus gravior foediorque. Fuga namque ad Alliam sicut urbem prodidit, ita exercitum servavit: ad Kannas fugientem consulem vix quinquaginta secuti sunt, alterius morientis prope totus exercitus fuit.” (Ib. XXII, 50)
In vicipaedia anglica imago haec ostenditur pugnae Cannensis, ubi Carthaginienses (caeruleo colore) exercitum Romanum (rubrum) circumdant. Imaginem pulsa ut maior fiat.¹Poeni appellari Carthaginienses solebant
Etiketter: Antiquitas Latina

Etiketter: Antiquitas Latina
Etiketter: Antiquitas Latina