latinblog.org

eller websidor den galna pojkens som vill lära sig prata på svenska

2006-10-02

Novus Scriptor adest! De Lege Italica Aerarii

Magno cum gaudio salutem dicamus novo scriptori: Thomas, qui de lege italica aerarii hodie loquitur. Debilissimorum iura: ad haec annua aerarii lex omnis cura collata est. Haec, hodie Mediolani legem aerarii rogantis primi ministri Romani Prodi sententia. Legem «ad incrementum iustitiamque socialem ducentem, adiuvantem debilissimos nec quod adiuvat pudentem» illustrare voluit Romanus Prodi. Saevisse in medium ordinem fortiter primus minister negavit – accusatus enim erat ab factione “Libertatis Domi” adversaria – «Post annos difficultatis proficiet medius ordo» inquit Prodi, «tributa minuent civibus qui minus quam quadraginta milia euronum lucrantur, id est civitum maximae parti». Rei nummariae minister Padoa-Schioppa quoque, coram aetatis nostrae rerum scriptoribus cum primo ministro, contentissimum se dixit. «Bonus partus fuit - minister inquit – etiamsi ad hoc tempus tantum a partus loco exeuntes clamores audivimus. Tamquam pater sum. Quod modo natus eius nomen habebit laetus». Eius sententia, quattuor legis capita: «Primum, minus graves rationes effecimus; secundum, novissimam fiscalis ponderis partitionem; tertium, ad incrementum aequitatemque publicum expensum fleximus; quartum, magnas emendationes ad effectum perduximus». De expensi continendi necessitas, «Non omnes minutiones graves sunt – Prodi dixit – nonnullae autem ad publicum expensum efficiens faciendum faciendae». Accusationes quod quae promiserit non faciat etiam denegavit «Quae promisimus efficimus effecturique sumus».

Etiketter:

2006-09-01

De praeclarissimis picturis Eduardi Munch in Norvegia repertis


EiulatusOpera duo potissima pictoris, "Eiulatus" et "Mater Dei", quae abhinc fere biennium furto subducta erant, a custodibus norvegiensibus rursus inventa sunt. "Pro certo habemus ea opera vera esse - dixit legatus - et multo minore detrimento allata quam timuerimus". Iver Stensrud, custodum princeps, confirmavit picturas repertas esse nullo pretio soluto. Furum socii, sex iam in vinculis servantur. Duo viri attamen qui tabulas pictas e musaeo eripuerunt, custodibus armis minantes, nondum comprehensi sunt.

Etiketter:

2006-08-30

De militibus Italicis in Libanum profectis


Navis Italica 'Sanctus Georgius' in portu BrundisiiDuo milia quingenti (2500) milites Italici quinque navibus in Libanum, quo cras (die Veneris) pervenerunt, vehuntur. A mense Februario ineunte exercitui Unitarum Nationum, qui e quindecim milia (15 000) hominibus constabit, praeerunt, in Francogallicorum locum succedentes.
Primus minister italicus Romanus Prodi copiis locutus est antequam classiarii ancoras tollerent. Munus est nobis multae prudentiae - ait - et maximae dignitatis historiae. Israël autem confirmavit exercitum suum mansurum quamdiu Unitarum Nationum copiae in Libano australi instructae erunt.

Etiketter:

2006-08-26

Physici americani confirmaverunt "materiem universi caecam" pro certo esse

Astrophysici americani denuntiaverunt se comprobavisse materiem caecam¹ esse e qua maxima pars massae universi constat. Quod si certum sit, historiam totius universi iterum scribere cogat.

cumulus astrorum Telescopiis multissimis, videlicet nonnullis telescopiis terrestribus, satellitibus X radios capientibus societatis NASAe et telescopio Hubble, fruiti sunt ut cumulus astrorum "1E0657-56" inspiceretur, quem galaxias duas inter se concurrentes genuerunt (in imagine eum vides). Nam, non potis est ut vis gravitatis quae illic erat a "materie aperta²" sola orta fuerit.

Huic attamen non omnes physici assentiunt. Alii nam dicunt "massam caecam" non esse, fortasse leges de gravitate ipsae Newtoni errare.

¹,² Ut Lucretius in libro suo de rerum natura et Varro in de lingua latina, "caecum" esse dico id quod videri non potest, "apertum" autem quod oculis cernere licet.

Etiketter:

2006-08-24

De novo scriptore in hanc paginam adventuro

Matthaeus omnibus lectoribus suis salutem dicit,
Iam in nuntio superiore “de schola universitatis pisanae” dixi me comites doctissimos, quos in Bruttio novi, in hac pagina interretiali accepturum esse. Nam primus erit carissimus amicus Alessio Mancini, tantum eloquentiae, sapientiae plus, quem sic amo ut alterum fratrem. Pro certo habeo eius ingenium maxime profuturum esse ad hunc situm augendum. Si quis cum eo colloqui velit, epistulam electronicam huic inscriptioni mittat: alessio@latinblog.org. Ipsi fratri imprimis, vobis quoque legentibus, gratias sescentas ago. Nunc taceo, ut ille de pugna Cannensi, cuius dies anniversarius secundus mensis augusti fuit, perhumaniter memorare possit.
Valete, Matteo - webmaster@latinblog.org

Etiketter:

2006-08-19

Nulla mora hodie in aeroportu Heathrow

Aeroportus Heathrow in confusionem maximam demersus erat cum abhinc decem dies coniuratio aeroplanorum dirumpendorum patefacta esset.
Saturni die, 1200 aeroplana, quae 172 000 homines ferebant, pervenerunt vel abierunt, nulla gravi mora. Legatus aeroporti dixit: “Volata hodie ut solebant defluxerunt. Difficile fuit, sed gradatim ad consuetudinem revertimus.” Societates aeriae novissima durissimaque rei publicae britannicae consilia de salute in aeroportis reprehenderunt, ob pretia laboresque auctos. Minister autem decrevit in omnibus aeroportis britannicis ea mansura esse.

Etiketter:

2006-08-18

Commentarius de bello Libanensi

Pax e Nationum Unitarum exercitu pendet.
Subito, de improviso, bellum ortum est, cum Hezbollah pyrobolum¹ in vigiles Iudaicos misissent. Sed nec subito nec facile pacem pangetur. Libanum, cuius multae viae, pontes, domus et electricae roboris officinae iam dirutae sunt, acerrime eam quaerit, sed factionem Hezbollah in sua potestate non habet. Israël indutias non faciat nisi Factio Dei in potestate rei publicae Libanensis restitui possit. Hassan Nasrallah, caput factionis Hezbollah, autem bellum intermitti non vult, quod, sua sententia, pyrobola iudaica cum tromocratis² novis mutat. Libanum etiam ei misit exercitum quindecim milia hominum, ut factio arma dimittere cogeretur, quod ad irritum redactumst. Nunc “Cassides Caeruleas”³ omnes exspectant, sed difficilimum civitates quae milites mittant invenire videtur. Germania bellum in milites iudaicos ferre non vult, Gallia dixit modo ducentos homines missuros esse... Ut in Ephemeride dicitur, “longum iter ad armorum silentium videtur.”
Cassides Caeruleas
Nonnulla verba nova scripsi, quae hic in linguam anglicam verto, ut nuntius facilius intellegi possit: ¹ pyrobolum, -i (N): bomb, missile ² tromocrata, -ae (N): terrorist ³ cassis, -idis caerulea, -ae: Blue Helmet

Etiketter: ,

2006-08-17

De libris “de Asterige et Obelige” in linguam latinam conversis

A Britannia, ubi nonnulla mira vidi, noctu redii. Nonis Augustis, M. Tullii Ciceronis opera petens, in maximam tabernam librariam Foyles, ingressus sum. Signa libros de lingua latina in tabulato secundo esse ostendebant. Illuc ascendi et, prope orationes Philippicas et epistulas ad Atticum, incriptionem “Iter Gallicum” apparuit, sive opus quintum perclarae seriei francogallicae "Asterix et Obelix" inscriptae. Karl Heinz Graf von Rothenburg, qui falsum nomen “Rubricastellanum” sibi imposuit, optime hunc et viginti unum alios convertit: multi sunt ludi verborum et sententias scriptorum antiquorum, quas scilicet in ridiculo contextu adferuntur. “Anno A.C.N. L: tota Gallia, quae, ut vides, est divisa in partes quinque, a Romanis occupata est... Totane? Minime! Vicus quidam a Gallis invictis habitatus invasoribus resistere adhuc non desinit. Neque vita facilis legionariis Romanis, quibus sunt castra bene munita Babaorum, Aquarium, Laudanum, Parvibonumque...” Pro Teutates! Delirant isti Romani! Plura de Asterige legatis in Vicipaedia Latina, et libros ematis e pagina interretiali editoris.

Etiketter:

2006-07-31

De schola universitatis pisanae in Bruttio habita

A die vigesimo primo (21) ad vigesimum nonum (29) mensis Iulii in Bruttio, regione Italiae meridionalis quae hodie Calabria appellatur, fui, ut scholas de multis rebus audirem. Quod etiam anno ineunte ad universitatem eligendam me adiuvabit. Optimi discipuli Italiae omnis aderant, quos centum universitas pisana e milia quingenti (1500) elegerat. Optimi discipuli, magnanimi homines, carissimi amici. Eheu, pro dolor! Qui ferre vos abesse potero? Nescio, sed fieri sentio et excrucior. Nunc autem celebrare opus est: nimium lacrimarum iam effudi. Nam in iis multos inveni lingua latina doctissimi, qui in hac pagina interretiali libenter accipiam. Et nonnulli iterum Arpini vel Pisae videbo! Nominum etiam meminisse volo: Alessio Mancini (mi frater! tantum eloquentiae, sapientiae plus ;-) Marco Romani Mistretta (comes musicus) Guglielmo Mattei (barbarus nomine, latinis graecisque doctus) Marco Frison (corbifollis philosophus) Fabiola Cappa Giovanni Girardi Stefano “Cher” Chiara Bosco Filippo Costa Tommaso Mari (utopicus!) Riccardo Rea Brunella Carlomagno Dario Spirito Mario Spitale Davide Veniani Andrea Manca Attilio Zilli Lorenzo "Ruber" Stefano Carbone ... et ceteris VOBIS·GRATIAS·AGO! PS: Hic musicam a me scriptam invenire potestis, si audire vultis. PPS: Die secundo mensis Augusti ad urbem Londinium in Britanniam proficiscar. Decimo sexto redibo. Valete!

Etiketter:

2006-07-20

De Bello Libanensi

Israël impetum fecit in Libanum, patria factionis Hezbollah (quod lingua arabica “Factionem Dei” valet), qua ab Iudaei de tromocratis¹ adiuvandis et pyrobolis² in urbes Iudaicas mittendis accusatur. Exercitum Israëlis iam fines Libani transcendit et aëronavibus urbes icit, qua de causa ad trecenti homines mortui sunt et decies centena milia, ex quibus multissimi peregrini, periculum fugierunt. Unio Europaea et Unitae Nationes hodie indutias facere flagitaverunt.
Urbs Beirut, caput Libani, pyrobolis² icitur Nonnulla verba nova scripsi, quae hic in linguam anglicam verto, ut nuntius facilius intellegi possit: ¹ tromocrata, -ae (N): terrorist ² pyrobolum, -i (N): bomb, missile

Etiketter:

2006-07-14

Italia pediludii poculum mundi vicit

Berolini: Italia Galliam superavit calcibus poenariis. Pulcherrimum fuit certamen: Zinedine Zidane calce poenario Galliae notabit cum septem tantum minutae itae essent. Post duodecim minutas Marcus Materazzi certamen aequavit capite ictu. Saepissime ambae turmae impetus fecerunt, sed nullus oppugnator potuit calcem alterum facere ob optimos defensores ianitoresque adversos.
In certamine additionale, minutis itis centum et decem (110), Zidane expulsum ab arbitro est, cum capite suo in pectore Marcum Materazzi iecisset, ut in imagine ostenditur.
Praeses arbitrorum foederationis pediludii internationalis FIFA dixit (nuntium anglice legas in sito BBC.co.uk) quartum arbitrum suis oculis, non referto televisifico, rem vidisse. Zidane autem explicavit se in iram incasum esse cum contumelias italici audiret. Calce poenario suo, Trezeguet follem in palum iecit; Italici nullo erraverunt. Romae, in circo maximo, ad decem centena milia homines victoriam celebraverunt.

Etiketter:

2006-04-20

Nuntii Latini: "Comitia Italiae parlamentaria"

Etiam nuntii latini de comitiis italicis locuti sunt: Comitia Italiae parlamentaria 13.04.2006, 17.21 "Septimana vergente in Italia comitia parlamentaria habita sunt. Quorum victor evasit Romano Prodi, praeses coalitionis factionum mediae et sinistrae, cum Silvio Berlusconi, princeps minister Italiae hodiernus, et fautores eius cladem acerbam acciperent. Eventus electionum tam aequalis erat, ut discrimen suffragiorum ambabus partibus distributorum nonnisi viginti quinque milium fuerit. Victoria tamen Romani Prodi, cum diu filo tenuissimo pependisset, die Martis vesperi officialiter confirmata est. Prodi ipse, dum se victorem comitiorum clamat: "Hodie", inquit, "pagina vertitur. Hic est triumphus democratiae Italiae, eo magis, quod cives tanta frequentia ad urnas ierunt sententiam suam laturi." Reijo Pitkäranta

Etiketter:

2006-04-11

Romanus Prodi senatum etiam habuit!

Nuperrime officialem paginam interretialem ministri rerum internarum ostendit suffragii de senatu exitus: Romanus (quam pulchrum nomen! :-) Prodi 159 senatores habuit, Silvius Berlusconi 156.Romanus Prodi Romanus Prodi iam dixit se satis legatorum senatorumque habere ut primus minister creari possit. Nunc spero eum non falsum esse :-)

Etiketter:

2006-04-10

Comitia Electoralia Italica: Berlusconi victurus?

Heri et hodie in Italia comitia habita sunt, in quibus 630 "deputati" et 315 senatores creerentur. Octoginta tres centesimae Italicorum ius suffragii habentium comitiis interfuerunt. Primae suffragiorum rationes officiales indicant id verisimile esse ut Silvius Berlusconi iterum primum ministrum fiat. :-((( "Qui potis est...?"

Etiketter: